GRAECIA

GRAECIA
GRAECIA
Europae reigo, olim omni disciplinarum genere excultissima (semper tamen levitatis, vanitatisque nomine male audiens, de quo postea) Cic. pro Flacco, Haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quaeetiam imperri et bellicâ laude floruit, parvum quendam locum Europaetenet, semperque tenuit, Asiae maritimam oram bello seperatam cinxit urbibus. Hac a Ptol. Achaia nominatur. Principium sumit ad Mer. ad Isthmi Corinthiaci angustiis, indeque ad Sept. in Theslaliam usque, et partem Aegaei maris extenditur. Ad occas. Acheloo fluv. ab Epiro dirimitur. Ab ortu Solis habet mare Aegaeum, quâ parte Sunium eo abluitur. Scinditur in multas regiones, quas olim optime descripsit Paus. Vide Ubbonis Emmi Graeciae veteris derseriptionem. Utinam vero doctissimi Palmerii Graeciam antiquam videremus. Faxit Deus misericors, et omnipotens, ut opus illud exspectatissimum ac utilissimum in lucem dare et publicare possit vir doctissimus, et in auctoribus antiquis emendandis plane divinus, Nic. Lloyd. dicta primo Hellas, ab hellene, Deucalionis ac Pyrrhae fil. dein Graeciae accepit nomen a Rege Graeco dicto, Cecropis succeslore, qui Atticae tantum imperavit; Verum haec ipsa vox non semper eodem signisicatu sumpta est. Primo enim Theslaliam solum, et helladem, seu Graeciam propriam comprehendit: dein Epirus, Macedonia, et quidquid ibi insularum est, Graeciae vocabulo contineri coepit. Ulterius magnae Graeciae nomen, de qua infra, Siciliae et parti inf. Italiae datum est. imo et in propinquae Asiae continentem se extendit, quae Graecia Asiatica, sub qua Mysia, Phrygia, Aeolia Ionia, Doris, Lydia et Caria, dicta est: Sic Graecia ab Or. mare Aegaeum, a Mer. Creticum, ab Occ. Ionium, a Sept. montes Marianos limites habuit. Baudr. Graecia, cum late sumitur, continer Graeciam veram et regnum Macedonicum, ubi Macedonia, Thessalia, et Epirus, sed stricte sumpta, continet rantum Graeciam veram seu propriam, ubi Achaia, seu Hellas, Peloponnesus, et insulae. provinciae Achaiae fuêre Aetolia, Attica, Boeotia, Phocis, Doris, Locri, et Megaris. Provinciae Peloponnesi fuêre Achaia propria, Arcadia, Argia, Cotinthia, Elis, Laconia, Messenia, et Sicyonia. Insulae Graeciae sunt Cephalenia, Corcyrus, Creta, Cyclades, Cythera, Delos, Euboea, Zacynthus, et aliae minores: et haec de Graecia antiqua, in qua Res publicae duae erant florentissimae Atheniensis, et Spartana: haec post quam diu pro liberrate res magnas gessisset, tandem fato et Romanis cessit: postea, sede Imperii Constantinopolim translatâ, Graeci seu
Orientalis Imperii, imprimis a quo Occidens Carolo Mag. subesse coepit, fuit Theatrum. Notae familiae Angelorem, Comnenorum, Palaeologorum. quae Imperium hoc diu tenuêreunt, et in quarum ultima ad interitum pervenit. Horum complures nomen Porphyrogeneti geslêrunt, a Porphyra, loco, in quem concedebant Augustae pariturae, quasi dicas in purpura genitos: nomen item Novi Constantini (prout apud vett. Reges Gothicos in Hispania nomen Flavii frequens erat) quo etiam in Annalibus Turcicis promiscue appellantur. Vide Leunclav. Pand. Turc. Tenuêrunt et Latini aliquando hoc imperium, sub Balduino Flandriae Com. eo promoto armis sociorum Venetorum, qui eodem tem pore Archipelagi Insulas sibi subiecêrunt. Ultimus Impp. Constantinus fuit Palaeologus Dragoses XV. huius nominis, vita et imperio exutus A. C. 1453. a Mahumete II. Turc. Imp. a quo tempore Grae ciae veteris magna pars Lunam adorat. Graecia haec recens a poslesloribus Turcis Romeli dicitur; estqueve valde extensa, Continet enim Thraciam, vulgo Romanie, Macedoniam etiam sic dictam, Livadiam, la Livacire, quae
est Achaia antiquorum, et Moream sue Peloponnesum, cum insulis supradictis.
Graecorum metropoles in Europa, antiquioribus et maioribus asterismo praenotatis.
* Achrida, Ohrida, Macedoniae. Aegina, Atticae ins. Engid. Aenos, Eno, Thraciae. Anchialus, Anchialo, Thraciae. Apros, Aprio, Thraciae. Arcadiopolis, quae et Bergulae, Thraciae, Bergas. * Athenae, Setines, Atticae. Athyra, Thraciae. Barna, Tiberiopoli iuncta. Vide Varna. Bergulae, Bergas, Thraciae. Berroea, Veria, Macedoniae. Bizya, Vice, Thraciae. Brysis, Thraciae. Bydena, Vidin, Moesiae sup. Byzantium. Vide Constantinopolis. Chersona quid sit, non constat. Christianopolis, olim Megalopolis, Peloponnesi, Leontari. Christopolis, olim Neapolis, Maccedoniae, Christopoli. * Constantinopolis, Stamboul, Thraciae. Corcyra, Corfou, in ora Epiri. * Corinthus, Coranto, in Peloponneso. Cypsella, Casilar, Thraciae. Demetrias, Dimitriada, Thessaliae. Dercos, Thraciae, Delcon. Didymothichos, Dimatuc, Thraciae. Drusipara, Misini, Thraciae. Drystra, olim Tirista, Drista. * Dytrachium, Durazzo, Macedoniae. Euripus, et Chalcis, Negropont, Euboeae. Garella, et Gotthia, in Sarmatia, quid sit non constat. Hadrianopolis, Andrinople, Thraciae. * Heraclea, seu Perinthus, Heraclea, Thraciae. Iohannina, olim Cassiope, Iohannina, Epiri. Iustiniana, eadem quae Achrida. Lacedaemon, Musithra, Peloponnesi. * Latissa, Larixxa, Thessaliae. Lemnos, Stalir ini, insulae cogn. Leucas, Santa Maura, Epiri. Macrae, olim Panormus, Macedoniae, Macri. Madita, Mation, Thraciae. Maina, olim Taenatum, Laconicae, Maino. Maronea, Marogna, Thraciae. Megalopolis, seu postea Christianopolis, in Peloponneso, Leontari. Mesembria, Mesember, Thraciae. Monembasia, olim Epidaurus, Malvasia, Peloponnesi. * Naupactum, Lepante, Aetoliae. Nauplia, Napoli de Romanie, Peloponnesi. Nice, prius Nicea, Nacedoniae, Nice. Pagasae, Volo, Thessaliae. Paronaxia, ex Paro et Naxo insulis, Naxia, Maris Aegaei. * Patrae, Patras, Peloponnesi. Pharsala, Farsa, Theslaliae. * Philippi, Filippo, Macedoniae. * Philippopolis, Filippopoli, Thraciae. Phalla, et Bulla, cum Sugdaea, in Mysia. Rhosia, postea Leopolis, Rutheniae, Luvow. Rusium, olim Topiris, Rusio, Thraciae. Sardica, Sophie, Thraciae propriae. Selymbria, Seliurea, Thraciae. Serrae, olim Apollonia, Serre, Macedoniae. * Sophia, Sophie. Vide Sardica. Scupia, Scopia, Moesiae sup. Thebae geminae, una Boeotiae, Stives, altera Theslaliae, Zitoa. Theodosia, olim Tazus, S. Theodosio, metropolis Tauricae, Caffa. * Theslalonica, Salonichi, Macedoniae. * Traianopolis, Traianopoli, Thraciae. Varna, olim Dionysiopolis, Mysiae, Varne. Xanthia, Thraciae, ante sub Traianopoli. Zichnae, Macedoniae, ante sub Sertis, Zichne. Pop. Graeci, qui apud vert. Achaei, Achivi, Danai, Dolopes, Dores, Dryopes, Hellenes, Iones, Myrmidones et Pelasgi, rei
militaris
et ingenii gloriâ fuêre incliti. Ab illis artes inventae, scientiae auctae, leges primitus latae sunt. Literatorum tantus apud eos numerus, ut unius proelii descriptioni trecenti Auctores vacaverint. Cecrops, Draco, et Solon Atheniensibus: Lycurgus Lacedaemoniis: mantinensibus Nicodorus: Zaleuc us Locrensibus, Cretensibus Minos, at quanti Viri, Leges dedêre. Ipsi hinc Romani, missis Spurio Posthumo, Aulo Malio et Publio Sulpicio, leges petiêre. Armorum gloria non minor. Interim pessime apud veteres audiêrunt, ob superstitionem, cui supra modum erant dediti; inventores ipsi pene omnis fabulosae Gentilium Theologiae: vini amorem, inprimis vero perfidiam. Euripid. in Iphigenia Taurica: Πιςτὸν Ε῾λλὰς οἶδεν οὐδέν, Nihil fidi novit Graecia. Graecorum quoque vanitatem miris modis exagitat. Iuv. Sat. 14. l. 5. v. 240. Idem Sat. 10. l. 4. v. 174.
----- Quicuvid Graecia mandax
Audet in historia.——
Val. Flacc. Argon. l. 8. v. 275.
----- Te Graecia fallax
Persequor.——
Cic. ad Quint. Fratr. Ep. 1. Graeci fallaces, et leves, et diuturna servitute ad nimiam assentationem eruditi. Virg. Aen. l. 2. v. 106.
Ignari scelerum tantorum, artisque pelasgae.
Et infra v. 152.
----- Ille dolis instructus et arte Pelasga.
Graecae lubricitatis suggillatio etiam in illis est, apud Plaut. Asin. Act. 1. Sc. 3. v. 47.
Cetera quaeque volumus uti, Graecâ mercamur fide.
h. e. praesenti pecunia opus est, nemo fidem nostram sequitur non magis quam si Graeci essemus. Apud Auson. tamen Graeca fides in adagio est pro certa et indubia, cum ait Ep. 10. v. 4.
Non Poenâ sed Graecâ fide.
Nic. Lloyd. Vide ulterius Strab. P.Melam, Ptol. Plin. Ortel. Brietium, Thucydid. Xenoph. Paus. Diod. Sic. Iustin. Theoph. Gregoram, Sabellic. Phranzium, omnesque illos, quorum satis prolixam seriem Becmann exhibet in Hist. Orbis Terr. Civ. c. 10. De lingua eorum, infra in Graecus, de re Ecclesiastica in voce Constantenopolis, etc. Addo, quod Graecos aperto capite sacrificasle, docet ex Varone Gyrald. Syntagm. 17. Hist. Deor. Etiam passim nudis incedebant capitibus, aliquando tamen ex iisdem causis, ex quibus Romani aliaeque gentes, pileos allumebant. Unde Ulyslem pileatum plerumque exhibent, et hippocratis icon simili modo tecta visitur. Castores item soliti pingi cum pileis, quia Lacones fuerant, quibus pileatis pugnare mosfuit, ut Festus scribit. Hinc Catull. Carm. 27. v. 2. ad Contubernales.
A' pileatis nona fratribus pila.
Nec incelebres sunt causiae Macedonicae, galeri Thesalici, Atheniensium crobyli etc. de quibus vide Anselm. Soler. de Pileo s. 8. Corpus pallio involutum habebamt, quemadmodum Romani togati fuêre, vide Octav. Ferrar. de Re Vest. part. 2. l. 4. In pedibus crepidas gerebant, sine quibus pallium numquam sumebatur: quemadmodum contra calcei Togae proprii fuêre: antequam tamen illas induerent, pedes plerumque inungebant, quem morem Romanos imitatos fuisse, innuit Lucret. de Rer. natura: cum ait l. 4. v. 1118. haec duo coniungens.
Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia ridam etc.
Vide Balduin. de Calceo. De inaurium in Graecia usu, vide si placet Isid. Orig. l. 19. c. 31. et Apuleium de Dogmat. Plat. l. 1. ubi nobilitatis id insigne Athenis fuisle docet, cuius rei originem luculenter tradit Dio Orat. 32. et Casp. Bartholin. de Inauribus Veterum. De Philosophia illorum triplici, Heroca, Mythica et Philosophica: hacqueve in plurimas scissa sectas, Academicam, Cynicam, Cytenaicam, Eleaticam, Electivam seu potamonicam, Eliacam ac Eretriacam, Epicuream, Ionicam, Italicam, Megaricam, peripateticam, Platonicam, Pyrrhoniam sive Scepticam et Stoicam, vide Georg. Horn. Hist. Philosoph. passim, et Gerh. Ioh. Voss. de Philosoph. Sectis: uti de sepultura, item de structura, illorum, Salmas. ad Solin. p. 378. et seqq. De hodiernorum vero Gracorum ieiuniis, dicemus infra in voce Megali: uti de sententia, circa S. Spiritus processionem in voce Processio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Graecĭa — (lat.), Griechenland; G. magna, Großgriechenland …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Graecia — Graecĭa (lat.), Griechenland; G. magna, Großgriechenland …   Kleines Konversations-Lexikon

  • GRAECIA Magna — reg. Italiae ad oram sinûs Scylacei ac Tarentini, inter Brutios ad Mer. et Salentinos ad Bor. in longum extensa: cuius pars nunc in Calabria ulteriore, pars vero Maior in citeriore continetur. Eius mem. Ovid. Fast. l. 4. v. 64. Itala nam tellus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Graecia magna — (G. major), ist der in Italien aufgekommene Name für die griechischen Colonien in Unteritalien (nicht aber für ganz Unteritalien selbst), namentlich für die an dem Tarentinischen Meerbusen gelegenen Pflanzstädte Tarent, Sybaris, Croton, Caulonia …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Graecia Magna — /gree shee euh mag neuh/. See Magna Graecia. * * * …   Universalium

  • Graecia Magna — /ˌgriʃə ˈmægnə/ (say .greeshuh magnuh) noun → Magna Graecia …  

  • Graecia Magna — /gree shee euh mag neuh/. See Magna Graecia …   Useful english dictionary

  • Magna Graecia — Magna Graecia, 280 v. Chr. Als Magna Graecia (lateinisch für „großes Griechenland“; griechisch Μεγάλη ῾Ελλάς Megalē Hellas) werden die Regionen im antiken Süditalien und Sizilien bezeichnet, die durch griechische Siedler ab dem 8. Jahrhundert v.… …   Deutsch Wikipedia

  • Magna Graecia — around 280 BC Magna Græcia (Latin meaning Great Greece , Greek: Μεγάλη Ἑλλάς, Megálē Hellás) is the name of the coastal areas of Southern Italy on the Tarentine Gulf that were extensively colonized by Greek settlers; particularly the Achaean… …   Wikipedia

  • MAGNA Graecia — regio fuit ampla Italiae, alias Apuliam utramque Messapiam seu Calabriam Lucaniamqueve cum Brutiis continens. Postea constitit in Lucania et Brutiis, quamquam multi ei etiam addant Messapiam, ubi Calabri et Salentini. Ibi nunc Calabria citerior… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”